Latin phrases

aqua et igni interdictus
forbidden water and fire

delineavit ______
drawn by ______

et hoc genus omne
and everything of the kind

omne ignotum pro magnifico
everything unknown is thought magnificent

vulneratus non victus
wounded but not conquered

Ubi caritas et amor

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Congregavit nos in unum Christi amor.
Exultemus, et in ipso iucundemur.
Temeamus, et amemus Deum vivum.
Et ex corde diligamus nos sincero.

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Simul ergo cum in unum congregamur:
Ne nos mente dividamur caveamus.
Cessent iurgia maligna, cessent lites.
Et in medio nostri sit Christus Deus.

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Simul quoque cum beatis videamus,
Glorianter vultum tuum, Christe Deus.
Gaudium quod est immensum, atque probum:
Saecula per infinita saeculorum.
Amen.